- CRONBERGIA
- CRONBERGIAFamilia in Germavia illustris. Inter prisca decora sua Rudolphum numerat, qui filius Welphonis Ducis Norici et Iudithae Augustae, ex qua Ludovicus Pius Imperator Carolum Calvum Francorum Regem genuit, frater atque Cancellarius Francie A. C. 866. fuerit; hunc enim ex Cronbergia gente fuisse ex veter. Inser. quae Luteriae Parisiorum exstet, probare contendunt: de quo tamen aliorum alia est sententia. Porro in duos inprimis ramos stirps distincta est, quotum alter scutum sine corona et galeam alis vel auribus asininis ornatam gestabar, alter scuto coronam inscribere et cassidi uvam pineam imponere solet. Ille iterum subdivisus in duos surculos, abiit, qui tamen iam rerminati sunt ambo: et quidem alter in Elisaberha Iohannis Comitis Solmensis coniuge, quae ei Roedelhemium attulit. Hic nune quoque dutat. Illustrioribus autem connumeratam olim Familiam fuisse, arguunt matrimonia ex stirpibus, hanovicâ, Nassovicâ Winspergicâ, Isenburgicâ aliisque obtenta. Inde Equestri dignitare contenta esse maluit: donec Adamo Philippo (cuius pacruus Iohannes Suicardus Moguntinus Archiepiscopus fuit) Baronis, dein Comitis dignitas ab Imperatore collara et feuda aliqua Geroldseccia concessa sunt. Hic, filius Iohannis Georgii ex Anna Margareta Cameraria de Worms, dicta de Dalburg exstinctâ A. C. 1629. Generalis Vigilum Praefectus, ex Maria Sidonia Comite Falckenstenia, suscepit Cratonem Adolphum Ortonem (cui uxor obtigit Maria Francisca Comes Oetigensis) et NN. uxorem Emanuelis Maximiliani Wilhelmi Comitis de Schoenberg. Spenerus ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.